monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 7, 6
TRIARI. Compulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iovem obsessum et Camillum exulem. nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putavit Romanos salutem pactioni debere. O gravem vitam, etiamsi sine pretio daretur! Antonius hostis a re publica iudicatus nunc hostem rem publicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster (est) dominus.